previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. [27] O C. Caesaradulescentem appelloquam tu salutem rei publicae attulisti, quam improvisam, quam repentinam! qui enim haec fugiens fecit, quid faceret1 insequens? etenim in contione dixerat se custodem fore2 urbis, seque usque3 ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem ovium, ut aiunt, lupum! custosne urbis an direptor et vexator esset Antonius? et quidem se introiturum in urbem dixit4 exiturumque cum vellet. quid illud? nonne audiente populo sedens pro aede Castoris dixit, nisi qui vicisset, victurum neminem? [28]

hodierno5 die primum, patres conscripti6, longo intervallo7 in possessionem libertatis pedem ponimus: cuius quidem ego quoad potui non modo defensor sed etiam conservator fui. cum autem id facere non possem, quievi8, nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. hanc vero taeterrimam beluam quis ferre potest9 aut quo modo? quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? ex his totus vitiis10 conglutinatus est. nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum. [29] quapropter, quoniam res in id discrimen adducta est utrum ille poenas rei publicae luat an nos serviamus, aliquando, per deos immortalis, patres conscripti, patrium animum virtutemque capiamus, ut11 aut libertatem propriam Romani et generis12 et nominis recuperemus aut mortem servituti anteponamus. multa quae in libera civitate ferenda non essent tulimus et perpessi sumus, alii spe forsitan13 recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupiditate: sed, si illa tulimus quae nos necessitas ferre coegit, quae vis quaedam paene fatalisquae tamen ipsa non tulimusetiamne huius impuri latronis feremus taeterrimum crudelissimumque dominatum?


1 fecerit D

2 fore Vb: futurum cett.

3 seque usque Muretus: sequasq. V: usque D

4 dixit V: om. D

5 In codd Halmii abt ante Hodierno spatium vacuum relictum est: in g legitur Explicit liber tercius.

6 Incipit quartus: in meis cns nulla est lacuna

7 P. C. D: om. V

8 quievi Victorius: vi V1: qui V2: qui fui D

9 potest V, Cus.: posset D

10 totus vitiis (tot c) Vc, Cus.: totus nst

11 ut om. D

12 et generis V: generis D

13 forsitan om. D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: