previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [8] atque ea quidem quae dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt nobis. virtute enim admirabili Caesaris constantiaque militum veteranorum legionumque earum quae optimo iudicio1 auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, virtutem Caesaris2 secutae sunt a cervicibus nostris est depulsus Antonius. sed haec, ut dixi3, superiora: hoc vero recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est certe silentio non potest praeteriri. pollicetur enim se provinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani potestate4. O civem natum rei publicae, memorem sui nominis imitatoremque maiorum! neque enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas quam est depulso5 Antonio6 retinenda nobis. [9] illi regibus parere iam a condita urbe didicerant7: nos post reges exactos servitutis oblivio ceperat. atque ille Tarquinius quem maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impius8, sed superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit: D. Brutus sceleratum atque impium regnare patietur9 Antonium? quid Tarquinius tale qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius? senatum etiam reges habebant: nec tamen, ut Antonio senatum habente, in consilio regis versabantur barbari armati. servabant auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit, neque solum legibus contra auspicia ferendis sed etiam conlega una ferente10 eo quem ipse ementitis auspiciis vitiosum fecerat. [10] quis autem rex umquam fuit tam insignite impudens ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni venalia? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel universis provinciis vendidit? nihil humile de Tarquinio, nihil sordidum accepimus: at vero huius domi inter quasilla11 pendebatur aurum, numerabatur12 pecunia; una in domo omnes quorum intererat totum imperium populi Romani nundinabantur13. supplicia vero in civis Romanos nulla Tarquini accepimus: at hic et Suessae iugulavit eos quos in custodiam dederat et Brundisi ad14 ccc15 fortissimos viros civisque optimos trucidavit. [11] postremo Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsus16: Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum cum a legionibus17 relictus nomen Caesaris exercitumque pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem vota ea18 quae numquam solveret nuncupavit, et hoc tempore in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et exspectat quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto, principe huius maxime conservandi generis et nominis. cum autem est omnis servitus19 misera,


1 optimo iud. quae D

2 C. Caesaris D

3 ut dixi haec D

4 potestatem D

5 repulso D

6 Antonio D: maioribus nostris tam Antonio V: iam Antonio Faernus

7 fort. didicerunt (numeri gratia

8 non ante impius om. D

9 patietur Vcn2: -iatur nst Antonium om. D (tuetur numerus

10 referente D

11 quasilla Vt: quas illa c: cives illius ns

12 non numerabatur Curio Secundus

13 nundinabatur (-nantur n2) D

14 ad c: at V: om. nst

15 ccc VD, ed. R: trecentos Naugerius (1)

16 expulsus est D

17 legionibus omnibus V

18 ea vota D

19 est post omnis habent cns, post servitus t: fort. sit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: