previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [14]

quam ob rem omnia mea sententia complectar, vobis, ut intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non consul1 sed etiam hostis Antonius. nam si ille consul, fustuarium meruerunt legiones quae consulem reliquerunt, sceleratus Caesar, Brutus nefarius qui contra consulem privato consilio exercitus comparaverunt. si autem militibus2 exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est qui eum hostem non3 existimet quem qui armis persequantur4 conservatores rei publicae iudicentur5? [15] at quam contumeliosus in edictis, quam barbarus, quam rudis! primum in Caesarem ut6 maledicta congessit deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum suorum! quis enim hoc adulescente castior, quis modestior, quod in iuventute7 habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis? quis autem illo qui male dicit8 impurior? ignobilitatem obicit C. Caesaris filio cuius etiam natura9 pater, si vita suppeditasset, consul factus esset. 'Aricina10 mater.' Trallianam aut Ephesiam putes dicere. videte quam despiciamur omnes qui sumus e municipiis id est, omnes plane: quotus11 enim quisque nostrum12 non est? quod autem municipium non contemnit is qui Aricinum13 tanto opere despicit, vetustate antiquissimum, iure foederatum, propinquitate paene finitimum, splendore municipum14 honestissimum? [16] hinc Voconiae, hinc Atiniae15 leges; hinc multae sellae curules et patrum memoria et nostra; hinc equites Romani lautissimi et plurimi16. sed si Aricinam uxorem non probas, cur probas Tusculanam? quamquam huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M. Atius17 Balbus, in primis honestus, praetorius fuit: tuae coniugis, bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numero. nihil illo contemptius qui propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerit18. 'at avus19 nobilis.' Tuditanus nempe ille20 qui cum palla et cothurnis nummos populo de rostris spargere solebat21. vellem hanc contemptionem pecuniae suis reliquisset! habetis22 nobilitatem generis gloriosam. [17] qui autem evenit ut23 tibi Iulia24 natus ignobilis videatur, cum tu eodem materno genere soleas gloriari? quae porro amentia est eum dicere aliquid de uxorum ignobilitate cuius pater Numitoriam Fregellanam, proditoris filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit liberos? sed hoc clarissimi viri viderint, L. Philippus qui habet Aricinam uxorem, C. Marcellus qui Aricinae filiam: quos certo25 scio dignitatis optimarum feminarum non paenitere.


1 non ante consul om. ct

2 sin D

3 hostem non Vs: non hostem cnt

4 persequuntur D

5 iudicantur V

6 ut om. V

7 in om. V1: iuventuti coni. Halm

8 qui male dicit Vc (dict V): maledico D

9 naturalis D

10 At Aricina coni. Müller

11 quotus V1: notus V2D

12 nostrum om D

13 non ... Aricinum om. V1

14 municipium D

15 Atiniae c: Atini*tae V: Santiniae (sanct. s) st: Scantiniae (scat. n2) n

16 laut. plurimi et honestissimi D

17 Atius Ferrarius: Attius codd.

18 traxerit D: traxit tarxerat V: traxerat Halm

19 avus V1c: huius t: avus huius V2ns

20 nempe ille Vcn: nempe ille, ille st

21 fort. solebat spargere (numeri gratia

22 haberetis V2D

23 ut is D

24 Iulia V: vigilia c: Aricina nst

25 certe V2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: