[2]
nunc
vero multo sum erectior quod vos quoque illum hostem1
esse tanto consensu tantoque clamore approbavistis. neque
enim, Quirites, fieri potest ut non aut ei sint impii qui
contra consulem exercitus comparaverunt, aut ille hostis
contra quem iure arma sumpta sunt. hanc igitur dubitationem,
quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse
senatus hodierno die sustulit. C. Caesar qui rem publicam
libertatemque vestram suo studio, consilio, patrimonio
denique tutatus est et tutatur maximis senatus laudibus
ornatus est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 hostem illum D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.