[16]
sed illud
os, illam impuritatem caeni fuisse1 ut hos iudices legere
auderet! quorum lectione duplex imprimeretur2 rei publicae
dedecus: unum, quod tam turpes iudices essent; alterum,
quod patefactum cognitumque3 esset quam multos in civitate
turpis haberemus. hanc ergo4 et reliquas eius modi leges,
etiam si sine vi5 salvis auspiciis essent rogatae, censerem
tamen abrogandas: nunc vero cur abrogandas censeam,
quas iudico non rogatas?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.