[25]
ergo Hannibal
hostis, civis Antonius? quid ille fecit hostiliter quod hic
non aut fecerit aut faciat aut moliatur1 et cogitet? totum
iter Antoniorum2 quid habuit nisi depopulationes, vastationes,
caedis, rapinas? quas3 non faciebat Hannibal, quia4 multa ad
usum suum5 reservabat: at hi6, qui in horam viverent, non
modo de fortunis et de7 bonis civium, sed ne de utilitate
quidem sua cogitaverunt.
ad hunc, di boni! legatos mitti placet? Norunt isti
homines formam rei publicae8, iura belli, exempla maiorum,
cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus severitas
postulet? legatos decernis9? si, ut deprecere10, contemnet;
si, ut imperes11, non audiet; denique quamvis severa legatis
mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc quem
videmus12 populi Romani restinguet ardorem, municipiorum
atque Italiae franget animos. Vt omittam haec quae
magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet
bello.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.