[11]
nam Trebellium valde iam diligit:
oderat tum, cum ille tabulis novis adversabatur; iam fert
in oculis, postea quam ipsum Trebellium1 vidit sine tabulis
novis salvum esse non posse. audisse enim vos arbitror,
Quirites, quod etiam videre potuistis, cotidie sponsores
et creditores L. Trebelli convenire. O fide2!—hoc3 enim
opinor Trebellium sumpsisse cognomen—quae potest
esse maior fides quam fraudare creditores, domo profugere,
propter aes alienum ire ad arma? Vbi plausus ille in
triumpho est, saepe ludis, ubi aedilitas delata summo studio
bonorum? quis est qui hunc non casu existimet recte
fecisse, nequitia sceleste4?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.