[14]
statuerunt
etiam tribuni militares qui in exercitu Caesaris bis1 fuerunt.
quis est iste ordo? multi fuerunt multis in legionibus per
tot annos. Eis quoque divisit Semurium2. campus Martius
restabat, nisi prius cum fratre fugisset. sed haec
agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L. Caesaris, clarissimi
viri et praestantissimi senatoris, sententia dissoluta est:
huic enim adsensi vii virum acta sustulimus. iacent beneficia
Nuculae; friget patronus Antonius. nam possessores
animo aequiore discedent: nullam impensam fecerant;
nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim
quia non habebant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.