[4]
quamquam, Quirites,
non est illa legatio, sed denuntiatio1 belli, nisi paruerit:
ita enim est decretum ut si legati ad Hannibalem mitterentur.
mittuntur enim qui nuntient2 ne oppugnet consulem
designatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopuletur,
ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani
potestate. facile vero huic denuntiationi parebit, ut in
patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in
sua numquam fuerit! quid enim3 ille umquam arbitrio suo4
fecit? semper eo tractus est5 quo libido rapuit, quo levitas,
quo furor, quo vinolentia6; semper eum duo dissimilia genera
tenuerunt, lenonum et latronum; ita domesticis stupris,
forensibus parricidiis delectatur ut mulieri citius avarissimae
paruerit quam senatui populoque Romano.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.