[26]
quorsum haec omnis spectat oratio? quid enim legati
egerint nondum scimus. at vero excitati, erecti1, parati,
armati animis iam esse debemus, ne blanda aut supplici
oratione aut aequitatis simulatione fallamur. omnia fecerit
oportet quae interdicta et denuntiata sunt, prius quam
aliquid postulet: Brutum exercitumque eius oppugnare,
urbis et agros provinciae Galliae populari destiterit; ad
Brutum adeundi legatis potestatem fecerit, exercitum citra
flumen Rubiconem eduxerit, nec propius urbem milia passuum
cc23 admoverit; fuerit et in4 senatus et in populi Romani
potestate. haec si fecerit, erit5 integra potestas nobis deliberandi;
si senatui non paruerit, non illi senatus, sed ille
populo Romano bellum indixerit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.