[29]
O di immortales! quam magnum est personam
in re publica tueri principis! quae non animis1 solum debet
sed etiam oculis servire civium. domum recipere legatum
hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere2 hominis
est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. quod
autem est periculum? nam si maximum in discrimen
venitur3, aut libertas parata4 victori est aut mors proposita5
victo6: quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo
potest. turpis autem fuga mortis omni est morte peior.
nam illud quidem non adducor ut credam,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.