[24]
an ego ab eo mandata acciperem qui
senatus mandata contemneret? aut ei cum senatu quicquam
commune iudicarem qui imperatorem populi Romani senatu
prohibente obsideret? at quae mandata! qua adrogantia,
quo stupore, quo spiritu! cur autem ea legatis nostris
dabat, cum ad nos Cotylam mitteret, ornamentum atque
arcem amicorum suorum, hominem aedilicium? si vero
tum fuit aedilis cum eum iussu Antoni in convivio servi
publici loris1 ceciderunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 servi publici loris V: servitores D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.