[63]
oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in 63 primis Asiae provinciae clarum et nobile; homines autem1 ipsi2 Lampsaceni cum summe in omnis civis Romanos officiosi, tum
praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter ceteros ad summum Graecorum3 otium potius quam ad ullam vim aut tumultum adcommodati. accidit, cum iste a Cn. Dolabella efflagitasset
ut se ad regem Nicomedem regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum depoposcisset, ut illo4 itinere veniret
Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie civitatis. deducitur iste ad ianitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites conlocantur. Vt mos erat istius,
atque ut eum suae libidines flagitiosae5 facere admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque
hominibus, uti6 videant et investigent ecqua7 virgo sit aut mulier digna
quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur8.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.