[8]
meliore. at hoc Valeria lex non dicit,
Corneliae leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. si
isti agri partem aliquam iuris, aliquam similitudinem propriae
possessionis, aliquam spem diuturnitatis attingunt, nemo est
tam impudens istorum quin agi secum praeclare arbitretur.
tu vero, Rulle, quid quaeris? quod habent ut habeant?
quis vetat? Vt privatum sit? ita latum est. Vt meliore
iure tui soceri fundus Hirpinus sit sive ager Hirpinus—totum
enim possidet—quam meus paternus avitusque fundus Arpinas?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.