[74]
quid enim refert aedis aut fundum
relictum a patre aut aliqua ratione habere bene partum,
si incertum est, quae nunc tua iure mancipi sint, ea
possisne retinere, si parum est communitum ius civile ac
publica lege contra alicuius gratiam teneri non potest?
quid, inquam, prodest fundum habere, si, quae diligentissime
descripta a maioribus iura finium, possessionum,
aquarum itinerumque sunt, haec perturbari aliqua ratione
commutarique possunt? mihi credite, maior hereditas uni
cuique nostrum venit in isdem bonis a iure et a legibus
quam ab eis a quibus illa ipsa nobis relicta sunt. nam ut
perveniat ad me fundus testamento alicuius fieri potest;
ut retineam quod meum factum sit sine iure civili fieri non
potest. fundus a patre relinqui potest, at usucapio fundi,
hoc est finis sollicitudinis ac periculi litium, non a patre
relinquitur, sed a legibus; aquae ductus, haustus, iter, actus
a patre, sed rata auctoritas harum rerum omnium ab iure
civili sumitur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.