[97]
atque ego hanc adulescentulus causam
cum agerem contra hominem disertissimum nostrae civitatis,
C. Cottam, probavi. Cum Arretinae mulieris libertatem
defenderem et Cotta xviris religionem iniecisset non
posse nostrum sacramentum iustum iudicari, quod Arretinis
adempta civitas esset, et ego vehementius contendissem
civitatem adimi non posse, xviri prima actione non iudicaverunt;
postea re quaesita et deliberata sacramentum
nostrum iustum iudicaverunt. atque hoc et contra dicente
Cotta et Sulla vivo iudicatum est. iam vero in ceteris
rebus ut omnes qui in eadem causa sunt et lege agant et
suum ius persequantur, et omni iure civili sine cuiusquam
aut magistratus aut iudicis aut periti hominis aut imperiti
dubitatione utantur, quid ego commemorem? Dubium esse
nemini vestrum certo scio.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.