[40]
quiescant igitur et me hoc in
lucro ponere atque aliud agere patiantur. non sinunt.
supplet enim iste nescio qui et privatim dicit se dedisse.
hoc vero ferri nullo modo potest. qui de tabulis publicis
recitat eis quae in accusatoris potestate fuerunt non debet
habere auctoritatem; sed tamen iudicium fieri videtur, cum
tabulae illae ipsae, cuicuimodi sunt, proferuntur. Cum
vero is quem nemo vestrum vidit umquam, nemo qui
mortalis esset audivit, tantum dicit: 'dedi,' dubitabitis,
iudices, quin ab hoc ignotissimo Phryge nobilissimum
civem vindicetis? atque huic eidem nuper tres equites
Romani honesti et graves, cum in causa liberali eum qui
adserebatur cognatum suum esse diceret, non crediderunt.
qui hoc evenit ut, qui locuples testis doloris et sanguinis
sui non fuerit, idem sit gravis auctor iniuriae publicae?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.