[45]
vel quod est in eodem decreto scriptum, homines clarissimos
civitatis amplissimis usos honoribus hoc praetore
circumventos, cur hi neque in iudicio adsunt neque in
decreto nominantur? non enim credo significari isto loco
illum qui se erigit Heraclidam. Vtrum enim est in clarissimis
civibus is quem iudicatum hic duxit Hermippus, qui
hanc ipsam legationem quam habet non accepit a suis
civibus, sed usque Tmolo petivit, cui nullus honos in sua
civitate habitus est umquam, res autem ea quae tenuissimis
committebatur huic una in vita commissa sola est? custos
T. Aufidio praetore in frumento publico est positus; pro
quo cum a P. Varinio praetore pecuniam accepisset, celavit
suos civis ultroque eis sumptum intulit. quod postea
quam Temni litteris a P. Varinio missis cognitum atque
patefactum est, cumque eadem de re Cn. Lentulus, qui
censor fuit, Temnitarum patronus, litteras misisset, Heraclidam
istum Temni postea nemo vidit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.