[48]
nolite existimare, iudices, non unam et eandem omnibus
in locis esse fraudatorum et infitiatorum impudentiam.
fecit eadem omnia quae nostri debitores solent; negavit
sese omnino versuram ullam fecisse Romae; Fufiorum se
adfirmavit numquam omnino nomen audisse; Hermippum
vero ipsum, pudentissimum atque optimum virum, veterem
amicum atque hospitem meum, splendidissimum atque
ornatissimum civitatis suae, probris omnibus maledictisque
vexat. sed cum se homo volubilis quadam praecipiti celeritate
dicendi in illa oratione iactaret, repente testimoniis
Fufiorum nominibusque recitatis homo audacissimus pertimuit,
loquacissimus obmutuit. itaque recuperatores contra
istum rem minime dubiam prima actione iudicaverunt.
Cum iudicatum non faceret, addictus Hermippo et ab hoc
ductus est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.