[74]
haec Flacco non probasse te miraris?
cui, quaeso, tandem probasti? emptiones falsas,
praediorum proscriptiones cum aperta circumscriptione
fecisti. tutor his mulieribus Graecorum legibus ascribendus
fuit; Polemocratem scripsisti, mercennarium et
administrum consiliorum tuorum. adductus est in iudicium
Polemocrates de dolo malo et de fraude a Dione huius
ipsius tutelae nomine. qui concursus ex oppidis finitimis
undique, qui dolor animorum, quae querela! condemnatus
est Polemocrates sententiis omnibus; inritae venditiones,
inritae proscriptiones. num restituis? defers ad
Pergamenos ut illi reciperent in suas litteras publicas
praeclaras proscriptiones et emptiones tuas. repudiant,
reiciunt. at qui homines? Pergameni, laudatores tui.
ita enim mihi gloriari visus es laudatione Pergamenorum
quasi honorem maiorum tuorum consecutus esses, et hoc
te superiorem esse putabas quam Laelium, quod te civitas
Pergamena laudaret. num honestior est civitas Pergamena
quam Smyrnaea?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.