[29]
ecquis audivit non modo
actionem aliquam aut relationem sed vocem omnino aut
querelam tuam? consulem tu te fuisse putas, cuius in
imperio, qui rem publicam senatus auctoritate servarat, qui
omnis omnium gentium partis tribus triumphis devinxerat,
is se in publico, is denique in Italia tuto statuit esse non
posse? an tum eratis consules cum, quacumque de re
verbum facere coeperatis aut referre ad senatum, cunctus
ordo reclamabat ostendebatque nihil esse vos acturos, nisi
prius de me rettulissetis? cum vos, quamquam foedere
obstricti tenebamini, tamen cupere vos diceretis, sed lege
impediri.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.