2. sed
omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane fors domina
campi. Magnificentius est dicere quem ad modum gesserimus
consulatum quam quem ad modum ceperimus.
[4]
ego Kalendis Ianuariis senatum et bonos omnis legis
agrariae maximarumque largitionum metu liberavi. ego
agrum Campanum, si dividi non oportuit, conservavi, si
oportuit, melioribus auctoribus reservavi. ego in C. Rabirio
perduellionis reo xl annis ante me consulem interpositam
senatus auctoritatem sustinui contra invidiam atque defendi.
ego adulescentis bonos et fortis, sed usos ea condicione
fortunae ut, si essent magistratus adepti, rei publicae statum
convolsuri viderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala
gratia comitiorum ratione privavi.
[5]
ego Antonium conlegam
cupidum provinciae, multa in re publica molientem patientia
atque obsequio meo mitigavi. ego provinciam
Galliam senatus auctoritate exercitu et pecunia instructam
et ornatam, quam cum Antonio commutavi, quod ita existimabam
tempora rei publicae ferre, in contione deposui
reclamante populo Romano. ego L. Catilinam caedem
senatus, interitum urbis non obscure sed palam molientem
egredi ex urbe iussi ut, a quo legibus non poteramus, moenibus
tuti esse possemus. ego tela extremo mense consulatus
mei intenta iugulis civitatis de coniuratorum nefariis
manibus extorsi. ego faces iam accensas ad huius urbis
incendium comprehendi, protuli, exstinxi.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.