previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. [92]

atque ut duorum Epicureorum similitudinem in re militari imperioque videatis, Albucius, cum in Sardinia triumphasset, Romae damnatus est; hic cum similem exitum exspectaret, in Macedonia tropaea posuit; eaque quae bellicae laudis victoriaeque omnes gentes insignia et monumenta esse voluerunt noster hic praeposterus imperator amissorum oppidorum, caesarum legionum, provinciae praesidio et reliquis militibus orbatae ad sempiternum dedecus sui generis et nominis funesta indicia constituit; idemque, ut esset quod in basi tropaeorum inscribi incidique posset, Dyrrachium ut venit decedens, obsessus est ab eis ipsis militibus quos paulo ante Torquato respondit benefici causa a se esse dimissos. quibus cum iuratus adfirmasset se quae deberentur postero die persoluturum, domum se abdidit; inde nocte intempesta crepidatus veste servili navem conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas Hadriani maris oras petivit, [93] cum interim Dyrrachii milites domum in qua istum esse arbitrabantur obsidere coeperunt et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt. quo metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem indicaverunt. illi autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo in loco voluerat ne suavissimi hominis memoria moreretur, deturbant, adfligunt, comminuunt, dissipant. sic odium quod in ipsum attulerant, id in eius imaginem ac simulacrum profuderunt. quae cum ita sintnon enim dubito quin, [94] cum haec quae excellunt me nosse videas, non existimes mediam illam partem et turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditamnihil est quod me hortere, nihil est quod invites; admoneri me satis est. admonebit autem nemo alius nisi rei publicae tempus, quod mihi quidem magis videtur quam tu umquam arbitratus es appropinquare.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: