[8]
aude nunc, o furia, de tuo dicere! cuius fuit initium ludi
compitalicii tum primum facti post L. Iulium et C. Marcium
consules contra auctoritatem huius ordinis; quos Q. Metellus—facio
iniuriam fortissimo viro mortuo, qui illum cuius
paucos paris haec civitas tulit cum hac importuna belua
conferam—sed ille designatus consul, cum quidam tribunus
pl. suo auxilio magistros ludos contra senatus consultum
facere iussisset, privatus fieri vetuit atque id quod nondum
potestate poterat obtinuit auctoritate. tu, cum in Kalendas
Ianuarias compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui
numquam antea praetextatus fuisset, ludos facere et praetextatum
volitare passus es, hominem impurum ac non
modo facie sed etiam oculo tuo dignissimum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.