previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. [46]

'dicit enim,' inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' si diceret iuratus, crederes? at quid interest inter periurum et mendacem? qui mentiri solet, peierare consuevit. quem ego ut mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile potero. nam qui semel a veritate deflexit, hic non maiore religione ad periurium quam ad mendacium perduci consuevit. quis enim deprecatione deorum, non conscientiae fide commovetur? propterea, quae poena ab dis immortalibus periuro, haec eadem mendaci constituta est; non enim ex pactione verborum quibus ius iurandum comprehenditur, sed ex perfidia et malitia per quam insidiae tenduntur alicui, di immortales hominibus irasci et suscensere consuerunt. [47] at ego hoc ex contrario contendo: levior esset auctoritas Cluvi, si diceret iuratus, quam nunc est, cum dicit iniuratus. tum enim forsitan improbis nimis cupidus videretur, qui qua de re iudex fuisset testis esset; nunc omnibus non iniquis necesse est castissimus et constantissimus esse videatur, qui id quod scit familiaribus suis dicit. [48]

dic nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse mentitum! mentitus est Cluvius? ipsa mihi veritas manum iniecit et paulisper consistere et commorari coegit. Vnde hoc totum ductum et conflatum mendacium est? Roscius est videlicet homo callidus et versutus. hoc initio cogitare coepit: 'quoniam Fannius a me petit HS iↃↃↃ, petam a C. Cluvio, equite Romano, ornatissimo homine, ut mea causa mentiatur, dicat decisionem factam esse quae facta non est, HS ccciↃↃↃ a Flavio data esse Fannio quae data non sunt.' est hoc principium improbi animi, miseri ingeni, nullius consili. [49] quid deinde? postea quam se praeclare confirmavit, venit ad Cluvium. quem hominem? levem? immo gravissimum. mobilem? immo constantissimum. familiarem? immo alienissimum. hunc postea quam salutavit, rogare coepit blande et concinne scilicet: 'mentire mea causa, viris optimis, tuis familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio de Panurgo decidisse qui nihil transegit; dic HS ccciↃↃↃ dedisse qui assem nullum dedit.' quid ille respondit? 'ego vero cupide et libenter mentiar tua causa, et, si quando me peierare vis, ut paululum tu compendi facias, paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem caperes et ad me venires; per nuntium hoc quod erat tam leve transigere potuisti.'


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: