[16]
misera multatio
bonorum, miserum exsilium; sed tamen in omni calamitate
retinetur aliquod vestigium libertatis. mors denique
si proponitur, in libertate moriamur, carnifex vero et
obductio capitis et nomen ipsum crucis absit non modo
a corpore civium Romanorum sed etiam a cogitatione,
oculis, auribus. harum enim omnium rerum non solum
eventus atque perpessio sed etiam condicio, exspectatio,
mentio ipsa denique indigna cive Romano atque homine
libero est. an vero servos nostros horum suppliciorum
omnium metu dominorum benignitas vindicta una liberat;
nos a verberibus, ab unco, a crucis denique terrore neque
res gestae neque acta aetas neque vestri honores vindicabunt?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.