15.
[34]
nec
vero oratio1 mea ad infirmandum foedus Gaditanorum,
iudices, pertinet; neque enim est meum contra ius optime
meritae civitatis, contra opinionem vetustatis, contra auctoritatem
senatus dicere. Duris enim quondam temporibus rei
publicae nostrae, cum praepotens terra marique Carthago
nixa duabus Hispaniis huic imperio immineret, et cum duo
fulmina2 nostri imperi subito in Hispania, Cn. et P. Scipiones,
exstincti occidissent, L. Marcius, primi pili centurio, cum
Gaditanis foedus fecisse3 dicitur. quod cum magis fide illius
populi, iustitia nostra, vetustate denique ipsa quam aliquo
publico vinculo religionis teneretur, sapientes homines et
publici iuris periti, Gaditani, M. Lepido Q. Catulo consulibus
a senatu de foedere postulaverunt. tum est cum
Gaditanis foedus vel renovatum vel ictum; de quo foedere
populus Romanus sententiam non tulit, qui iniussu suo
nullo pacto potest religione obligari.
[35]
ita Gaditana civitas,
quod beneficiis suis erga rem publicam4 nostram consequi
potuit, quod imperatorum testimoniis, quod vetustate, quod
Q. Catuli, summi viri, auctoritate, quod iudicio senatus,
quod foedere, consecuta est; quod publica religione sanciri
potuit, id abest; populus enim se nusquam obligavit.
neque ideo est Gaditanorum causa deterior; gravissimis
enim et plurimis rebus est fulta. sed isti disputationi hic5
certe nihil est loci; sacrosanctum enim nihil potest esse
nisi quod per populum plebemve sanctum est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.