[60]
et erit1 aequa
lex et nobis, iudices, atque omnibus qui nostris familiaritatibus
implicantur vehementer utilis, ut nostras inimicitias
ipsi inter nos geramus, amicis nostrorum inimicorum temperemus.
ac si mea auctoritas satis apud illos2 in hac re
ponderis haberet, cum me praesertim rerum varietate atque
usu ipso iam perdoctum viderent, etiam ab illis eos maioribus
discordiis avocarem. etenim3 contendere de re publica,
cum id defendas quod esse optimum sentias, et fortium virorum
et magnorum hominum semper putavi, neque huic
umquam labori officio muneri defui. sed contentio tam diu
sapiens est quam diu aut proficit aliquid, aut, si non proficit4,
non obest civitati.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.