[63]
quid enim est cur non potius ad summam laudem huic
quam ad minimam fraudem Caesaris familiaritas valere debeat?
cognovit adulescens; placuit homini prudentissimo;
in summa amicorum copia cum familiarissimis eius est adaequatus.
in praetura, in consulatu praefectum fabrum detulit;
consilium hominis probavit, fidem est complexus,
officia observantiamque dilexit. fuit hic multorum illi
laborum socius aliquando: est fortasse nunc non nullorum
particeps commodorum. quae quidem si huic obfuerint
apud vos, non intellego quod bonum cuiquam sit apud talis
viros profuturum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.