[9]
quid enim
abest huic homini quod, si adesset, iure haec ei tribui et1
concedi putaremus? Vsusne rerum? qui pueritiae tempus
extremum principium habuit bellorum atque imperiorum
maximorum, cuius plerique aequales minus saepe castra
viderunt quam hic triumphavit, qui tot habet triumphos
quot orae sunt partesque terrarum, tot victorias bellicas quot
sunt in rerum natura genera bellorum. an ingenium? quin2
etiam ipsi casus eventusque rerum non duces, sed comites
eius consiliorum fuerunt: in quo uno ita summa fortuna
cum summa virtute certavit ut omnium iudicio plus homini
quam deae tribueretur. an pudor, an integritas, an religio
in eo, an diligentia umquam requisita est? quem provinciae
nostrae, quem liberi populi, quem reges, quem ultimae
gentes3 castiorem, moderatiorem, sanctiorem non modo viderunt,
sed aut sperando umquam aut optando cogitaverunt?
quid dicam de auctoritate?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.