[27]
sed cum est illud imperitissime dictum de populis1 fundis2,
quod commune3 liberorum est4 populorum, non proprium
foederatorum,—ex quo intellegi necesse est aut neminem
ex sociis civem fieri posse aut etiam posse ex foederatis,—
tum vero ius omne noster iste5 magister mutandae civitatis
ignorat, quod est, iudices, non solum in legibus publicis
positum, sed etiam in privatorum voluntate. iure enim
nostro neque mutare civitatem6 quisquam invitus potest,
neque si velit mutare7 non potest, modo adsciscatur ab ea
civitate cuius esse se civitatis velit8: ut, si Gaditani sciverint
nominatim de aliquo cive Romano ut sit is civis Gaditanus,
magna potestas sit nostro civi mutandae civitatis, nec
foedere impediatur quo minus ex civi Romano civis Gaditanus
possit esse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.