[38]
sed quid ego disputo quae mihi tum, si Gaditani contra
me dicerent, vere posse dici viderentur? illis enim repetentibus
L. Cornelium responderem legem populum Romanum
iussisse de civitate tribuenda; huic generi legum
fundos populos fieri non solere; Cn. Pompeium de consili
sententia civitatem huic dedisse, nullum populi nostri iussum
Gaditanos habere; itaque nihil esse sacrosanctum quod lege
exceptum videretur; si esset, tamen in foedere nihil esse
cautum praeter pacem; additum esse etiam illud, ut maiestatem
illi nostram conservare1 deberent, quae certe minueretur
si aut adiutoribus illorum civibus uti in bellis nobis
non liceret aut praemi tribuendi potestatem nullam haberemus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 conservare Manutius: servare codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.