[58]
qui amicis L. Corneli aut inimici
sunt aut invident, ii1 sunt huic multo vehementius pertimescendi.
nam huic quidem ipsi quis est umquam inventus
inimicus aut quis iure esse potuit? quem bonum non
coluit, cuius fortunae dignitatique non concessit? versatus
in intima familiaritate hominis potentissimi, in maximis
nostris malis atque discordiis neminem umquam alterius
rationis ac partis non re, non verbo, non vultu denique
offendit. fuit hoc sive meum sive rei publicae fatum, ut in
me unum omnis illa inclinatio communium temporum incumberet.
non modo non exsultavit in ruinis nostris vestrisque
sordibus2 Cornelius, sed omni officio,—lacrimis3, opera,
consolatione,—omnis me absente meos sublevavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.