[39]
venio ad augures, quorum ego libros, si qui sunt reconditi,
non scrutor; non sum in exquirendo iure augurum curiosus;
haec quae una cum populo didici, quae saepe in contionibus
responsa sunt, novi. negant fas esse agi cum populo cum
de caelo servatum sit. quo die de te lex curiata lata
esse dicatur, audes negare de caelo esse servatum? adest
praesens vir singulari virtute, constantia, gravitate praeditus,
M. Bibulus: hunc consulem illo ipso die contendo servasse
de caelo. 'infirmas igitur tu1 acta C. Caesaris, viri fortissimi?'
minime; neque enim mea2 iam quicquam interest,
exceptis iis telis quae ex illius actionibus in meum corpus
inmissa sunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.