previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. [46] ac1 si hoc de me potuit, quem honos, quem dignitas, quem causa, quem res publica tuebatur, cuius denique pecunia non expetebatur, cui nihil oberat praeter conversionem status et inclinationem communium temporum, quid tandem futurum est iis quorum vita remota ab honore populari et ab hac inlustri gratia est, pecuniae autem tantae sunt ut eas nimium multi egentes sumptuosi nobiles2 concupiscant? [47] date hanc tribuno plebis licentiam, et intuemini paulisper animis iuventutem et eos maxime qui inminere iam cupiditate videntur in tribuniciam potestatem: conlegia medius fidius tribunorum plebis tota reperientur, hoc iure firmato, quae coeant de hominum locupletissimorum bonis, praeda praesertim populari et spe largitionis oblata.

at quid tulit legum scriptor peritus et callidus? “velitis ivbeatis vt M. Tvllio aqva et igni3 interdicatvr?” crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem civi sine iudicio ferundum4! non tulitvt interdicatvr.” quid ergo? “vt interdictvm sit.” O caenum5, o portentum, o scelus! hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem lingua sua, ut interdictum sit cui non sit interdictum? Sexte noster, bona venia, quoniam iam dialecticus es et haec quoque liguris, quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum aut verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest? [48] hoc tu scriptore, hoc consiliario, hoc ministro omnium non bipedum solum sed etiam quadrupedum6 impurissimo7, rem publicam perdidisti; neque tu eras tam excors tamque demens ut nescires Clodium8 esse qui contra leges faceret9, alios qui leges scribere solerent; sed neque eorum neque ceterorum, in quibus esset aliquid modestiae, cuiusquam tibi potestas fuit; neque tu legum scriptoribus isdem potuisti uti quibus ceteri, neque operum architectis, neque pontificem adhibere quem velles, postremo ne in praedae quidem societate mancipem aut praedem10 extra tuorum gladiatorum numerum aut denique suffragi latorem in ista tua proscriptione quemquam nisi furem ac sicarium reperire potuisti.


1 At GMe

2 nobiles susp. Lange, qui et nobiles ignobiles coni.

3 igni P1M: ignis P2B et pler.

4 ferendum Btw

5 O cenum BHt: oceanum P1: ocenum P2

6 quadrip. Htw

7 impurissimo spurcissimo Oberdick (Ael. Lamprid. Alex. Sever. 9. 4 omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimo

8 hunc ante Clodium Hbk

9 facere Momms.

10 praedem Garat., Bait.: praedem socium codd. praeter GM (praedae socium) Hb (praedonum socium)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: