previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [49] itaque cum tu florens ac potens per medium forum1 scortum populare volitares, amici illi tui te uno amico tecti et beati, qui se populo commiserant, ita repellebantur ut etiam Palatinam tuam perderent; qui in iudicium venerant, sive accusatores erant sive rei, te deprecante damnabantur. denique etiam ille novicius Ligus, venalis adscriptor et subscriptor tuus, cum M. Papiri, sui fratris, esset testamento et iudicio improbatus, mortem eius se velle persequi dixit: nomen Sex. Properti detulit: accusare alienae dominationis2 scelerisque socius propter calumniae metum non est ausus. [50] de hac igitur lege dicimus, quasi3 iure rogata videatur, cuius quam quisque partem tetigit digito voce praeda4 suffragio, quocumque venit, repudiatus convictusque discessit?

quid si iis verbis scripta est ista proscriptio ut se ipsa dissolvat? est enim: “Qvod M. Tvllivs falsvm senatvs ” “consvltvm rettvlerit.” si igitur rettulit falsum senatus consultum, tum est rogatio: si non rettulit, nulla est5. satisne tibi videtur a senatu iudicatum me non modo non ementitum esse auctoritatem eius ordinis, sed etiam unum post urbem conditam diligentissime senatui paruisse? quot modis doceo legem istam, quam vocas, non esse legem? quid? si etiam pluribus de rebus uno sortitore tulisti6, tamenne arbitraris id quod M. Drusus in legibus suis7 plerisque, perbonus8 ille vir, M. Scauro et L. Crasso consiliariis9 non obtinuerit, id te posse, omnium facinorum et stuprorum hominem10, decumis et Clodiis auctoribus obtinere? [51] tulisti de me ne reciperer, non ut exirem, quem tu ipse non poteras dicere non licere esse Romae.


1 forum ed. V. (om. scortum): fori b: om. rell.

2 dominae dominationes P1GM

3 quasi Madv.: quae codd.

4 praeda del. Jordan: praedicatione coni. Halm

5 est 'fort. praestat est?' Mueller

6 sortitore tulisti Madv.: sortitu retulisti (retulis P1) codd.: una sortitione tulisti Halm, fort. recte

7 suis bk: tuis codd. pler.

8 perbonus scripsi: bonus Naugerius (1): in bonis P rell. praeter HGMk (bonis): clarissimus Lahmeyer, innocens Muell., nobilissimus Klotz

9 consiliariis Madv.: consularis codd.

10 omnium fac. et stup. hominem scripsi: hominum (omnium HMς, hominem G) fac. et stup. omnium P rell.: hominem fac. et stup. omnium Bait.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: