[75]
nam quid ego illa divina atque
immortalia municipiorum et coloniarum et totius Italiae
decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi videor
in caelum ascendisse, non solum in patriam revertisse? ille
vero dies qui fuit cum te, P. Lentule, legem de me ferente
populus Romanus ipse vidit1 sensitque quantus et quanta
dignitate esset2! constat enim nullis umquam comitiis
campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis
generis hominum aetatum ordinum floruisse. omitto civitatium,
nationum, provinciarum, regum, orbis denique terrarum
de meis in omnis mortalis meritis unum iudicium
unumque consensum: adventus meus atque introitus in
urbem qui fuit? Vtrum me patria sic accepit ut lucem
salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an
ut crudelem tyrannum, quod vos Catilinae gregales de me
dicere solebatis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.