[88]
ac si
me populus Romanus, incitatus iracundia aut invidia, e
civitate eiecisset idemque postea mea in rem publicam
beneficia recordatus se conlegisset, temeritatem atque iniuriam
suam restitutione mea reprehendisset, tamen profecto
nemo tam esset amens qui mihi tale populi iudicium non
dignitati potius quam dedecori putaret esse oportere. nunc
vero cum me in iudicium populi nemo omnium vocarit,
condemnari non potuerim qui accusatus non sim, denique
ne pulsus quidem ita sim ut, si contenderem, superare non
possem, contraque a populo Romano semper sim defensus,
amplificatus, ornatus, quid est qua re quisquam mihi se ipsa1
populari ratione anteponat?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 in ipsa Ern.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.