[94]
ego vero etiam rei publicae semper
interesse putavi me illius pulcherrimi facti, quod ex auctoritate
senatus consensu bonorum omnium pro salute patriae
gessissem, splendorem verbis dignitatemque retinere, praesertim
cum mihi uni in hac re publica audiente populo
Romano opera mea hanc urbem et hanc rem publicam esse
salvam iurato dicere fas fuisset. exstinctum est iam illud
maledictum crudelitatis, quod me non ut crudelem tyrannum,
sed ut mitissimum parentem omnium civium studiis desideratum,
repetitum, arcessitum vident.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.