[113]
O Q. Catule!—patremne appellem ante
an1 filium? recentior enim memoria fili est et cum meis
rebus gestis coniunctior—tantumne te fefellit, cum mihi
summa et cotidie maiora praemia in re publica fore putabas?
negabas fas esse duo consules esse in hac civitate inimicos
rei publicae: sunt inventi qui senatum tribuno furenti constrictum
traderent, qui pro me patres conscriptos deprecari
et populo supplices esse edictis atque imperio vetarent,
quibus inspectantibus domus mea disturbaretur, diriperetur,
qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias suas2
domos comportari iuberent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.