previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

53. [136]

sed ut revertar ad ius publicum dedicandi1, quod ipsi pontifices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu faceret, non videri eam2 posse recte3 dedicari. quid? cum Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et aediculam et pulvinar sub saxo dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor rettulit? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio respondit, “Qvod in loco pvblico Licinia, Gai filia, ” “inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier.” quam quidem rem quanta tractaverit severitate4 quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus consulto5 facile cognoscetis6. [137]

videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o mores! tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iam7 aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione omni violata religionis8 tamen nomine contaminaris, in visceribus eius qui urbem9 suis laboribus ac periculis conservasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, †ab aequitum nota doloris10 bonorum omnium sublato Q. Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam?


1 dedicandi M Muell. (§ 138) iudicandi rell.

2 eam Bait.: ea codd.

3 recte posse Hbk Klotz, improb. Zielinsk.

4 tractaverit severitate Drechsler: sustulerit post sen. consulto add. Hbk edd. R. et V., post senatus Naugerius (1) (egerit Halm, persecutus sit Lamb.): qua quidem in re ... sen. fuerit coni. Muell.

5 SENATVS CONSVLTVM. Et potest quidem excidisse littera. R. (= Recita

6 post cognoscetis suppl. Lamb. Recita senatus consultum.

7 iam Bait.: eam codd.

8 religionis Markland: rei PB: rei p. k et corr. c: res GMe visceribus eius qui Jeep (§ 23): hisce (eiusce k) rebus ut (et k) in codd.: eius civis aedibus qui Madv., fort. recte

9 urbem P1: urbe quam (quod w) rell.

10 ab aequitum (equitum B) nota doloris P: ab (ob M) equitum notam doloris HGMe: ac nequitiae nota, dolore Jeep (Verr. ii, § 115): ad perpetuam notam doloris Koch: ad equitum notam, ad dolorem all.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: