[15]
erant qui deos
immortalis—id quod ego sentio—numine suo reditum meum
dicerent comprobasse; non nulli autem illam rem1 ad illam2
rationem coniecturamque revocabant, qui, quod in meo reditu
spes oti et concordiae sita videbatur, in discessu autem
cotidianus seditionis timor, iam paene belli depulso metu
commutatam annonam esse dicebant; quae quia rursus in
meo reditu facta erat durior, a me, cuius adventu fore vilitatem
boni viri dictitabant, annona flagitabatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.