[17]
itaque
sive hunc di immortales fructum mei reditus populo Romano
tribuunt1, ut, quem ad modum discessu meo frugum
inopia, fames, vastitas, caedes, incendia, rapinae, scelerum
impunitas, fuga, formido, discordia fuisset, sic reditu ubertas
agrorum, frugum copia, spes oti, tranquillitas animorum,
iudicia, leges, concordia populi, senatus auctoritas mecum
simul reducta videantur2, sive egomet aliquid adventu meo,
consilio, auctoritate3, diligentia pro tanto beneficio populi
Romani4 praestare debui: praesto, promitto, spondeo,—nihil
dico amplius, hoc quod satis est huic tempori dico,—rem
publicam annonae nomine in id discrimen quo5 vocabatur
non esse venturam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.