previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. [22]

quos igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? Eos quorum ipsi di immortales atque illa mater Idaea1 te,—te, Cn. Lentule, cuius abavi manibus esset accepta,—spectatorem esse voluit. quod ni tu Megalesia illo die spectare voluisses, haud scio an vivere nobis atque his de rebus iam queri non2 liceret. vis enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoc aedile3 religioso repente e4 fornicibus ostiisque omnibus in scaenam signo dato inmissa inrupit. tua tum, tua, Cn. Lentule, eadem virtus fuit quae in privato quondam tuo proavo; te, nomen, imperium, vocem, aspectum, impetum tuum stans senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum ille servorum eludentium5 multitudini senatum populumque Romanum vinctum ipso consessu et constrictum spectaculis atque impeditum turba et angustiis tradidisset. [23] an si ludius constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus et matrimus si tensam non tenuit6, si lorum omisit, aut si aedilis verbo aut simpuvio7 aberravit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad metum traducti, si non intermissi sed perempti atque sublati sunt, si civitati universae, scelere eius qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis paene funesti, dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos? [24] ac si volumus ea quae de quoque deo nobis tradita sunt recordari, hanc matrem magnam, cuius ludi violati, polluti, paene ad caedem et ad funus civitatis conversi sunt, hanc, inquam, accepimus agros et nemora cum quodam strepitu fremituque peragrare.


1 Idaea Faërnus: daea P: dea P: dea B rell.

2 non deesse noluit G. Long, prob. Zielinsk. (§§ 10, 14): quę reliceret PB

3 aedili codd. (§ 24)

4 e suppl. Bait.

5 eludentium Klotz: et ludentium codd.

6 si tensam non tenuit Ant. Aug.: si terram non tenuit aut tensam codd.

7 simpuvio Arnobius: simpuio P1: simbulo P2: simbolo Bt: si muto Hb: si nutu b2: si vultu k

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: