previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. haec igitur vobis, haec populo Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa patefecit. nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum in ipso Matris magnae conspectu Megalesibus1 fieri celebrarique voluerunt? qui sunt more institutisque maxime casti, sollemnes, religiosi; quibus ludis primum ante populi consessum senatui locum P. Africanus iterum consul ille maior dedit, ut eos ludos haec lues impura pollueret2! quo si qui liber aut spectandi aut etiam religionis causa accesserat, manus adferebantur, quo matrona nulla adiit propter vim consessumque servorum. ita ludos eos, quorum religio tanta est ut ex ultimis terris arcessita in hac urbe consederit, qui uni ludi ne verbo quidem appellantur Latino, ut vocabulo ipso et appetita religio externa et Matris magnae nomine suscepta declareturhos ludos servi fecerunt, servi spectaverunt, tota denique hoc aedile servorum Megalesia fuerunt. [25] pro di immortales! qui magis nobiscum loqui possetis, si essetis versareminique nobiscum? ludos esse pollutos significastis ac plane dicitis. quid magis inquinatum, deformatum, perversum, conturbatum dici potest quam omne servitium, permissu magistratus liberatum3, in alteram scaenam inmissum, alteri praepositum, ut alter consessus potestati servorum obiceretur, alter servorum totus esset? si examen apium ludis in scaenam caveamve venisset4, haruspices acciendos ex Etruria putaremus: videmus universi repente examina tanta servorum inmissa in populum Romanum saeptum atque inclusum, et non commovemur? atque in apium fortasse examine nos ex Etruscorum scriptis haruspices ut a servitio caveremus monerent. [26] quod igitur ex aliquo diiuncto diversoque monstro significatum caveremus, id cum ipsum sibi monstrum est, et cum in eo ipso periculum est ex quo periculum portenditur, non pertimescemus? istius modi Megalesia fecit pater tuus, istius modi patruus5? is mihi etiam generis sui mentionem facit, cum Athenionis aut Spartaci exemplo ludos facere maluerit quam C. aut Appi Claudiorum? illi cum ludos facerent, servos de cavea exire iubebant: tu in alteram servos inmisisti, ex altera liberos eiecisti. itaque qui antea voce praeconis a liberis semovebantur, tuis ludis non voce sed manu liberos a se segregabant.


1 Megalesibus P1H: Megalensibus B rell.

2 polluerit ut Faërnus ita k

3 liberatum k all. (§ 30): liberatus P1HEM: libertum P2t (corr. liberum B): libera vi s. libero aditu Madv.

4 scaenam caveamve venisset Momms.: caenam caveam venisset P1: scaenam venisset P2B rell.

5 istius modi patruus s. l. P2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: