[34]
sed iam haruspicum reliqua responsa videamus. “oratores contra ivs fasqve interfectos.” quid est hoc?
de Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non
refuto. sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum
praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatum1.
sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in
forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia
venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas
fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi,
Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum
sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis
indignum dis immortalibus esse visum certo scio.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 vallatum b2: velatum PBHEk: vellatum G
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.