previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. de religionibus sacris et caerimoniis est contionatus, patres conscripti, Clodius: Publius, inquam, Clodius sacra et religiones neglegi violari pollui questus est! non mirum si hoc vobis ridiculum videtur: etiam sua contio risit hominem, quo modo ipse gloriari solet, ducentis confixum senati1 consultis, quae sunt omnia contra illum pro religionibus facta, hominemque eum qui pulvinaribus bonae deae stuprum intulerit, eaque sacra quae viri oculis ne imprudentis quidem aspici fas est non solum aspectu virili sed flagitio stuproque violarit, in contione de religionibus neglectis conqueri. itaque nunc proxima contio eius exspectatur de pudicitia. [9] quid enim interest utrum ab altaribus religiosissimis fugatus de sacris et religionibus conqueratur, an ex sororum2 cubiculo egressus pudorem pudicitiamque defendat? responsum haruspicum hoc recens de fremitu in contione recitavit, in quo cum aliis multis scriptum etiam illud est, id quod audistis, “loca sacra et religiosa profana haberi”: in ea causa esse dixit domum meam a religiosissimo sacerdote, P. [10] Clodio, consecratam. gaudeo mihi de toto hoc ostento, quod haud scio an gravissimum multis his annis huic ordini nuntiatum sit, datam non modo iustam sed etiam necessariam causam esse dicendi; reperietis enim ex hoc toto prodigio atque responso nos de istius scelere ac furore ac de impendentibus periculis maximis prope iam voce Iovis optimi maximi praemoneri3. [11] sed primum expiabo religionem aedium mearum, si id facere vere ac sine cuiusquam dubitatione potero; sin scrupulus4 tenuissimus residere alicui5 videbitur, non modo patienti sed etiam libenti animo portentis deorum immortalium religionique parebo.


1 senati PB: senatus rell.

2 sororum k: suorum rell.: suarum sororum Halm

3 praemoneri Gbkt: promoveri, permoveri rell.

4 scripulus PH

5 aliquoi Madv.: aliquis codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: