[26]
sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur
et reprehendant meum consilium, cum ego idem antea
multa decrerim1 quae magis ad hominis dignitatem quam ad
rei publicae necessitatem pertinerent? supplicationem quindecim
dierum decrevi sententia mea. rei publicae satis
erat tot dierum quot C. Mario; dis immortalibus non erat
exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis; ergo ille
cumulus dierum hominis est dignitati tributus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.