previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. A viris fortissimis et de me optime meritis quibusdam peto ut, si ego illos meorum laborum atque incommodorum participes esse nolui, ne illi me suarum inimicitiarum socium velint esse, praesertim cum mihi idem illi concesserint ut etiam acta illa Caesaris, quae neque oppugnavi antea neque defendi, meo iam iure possim defendere. [45] nam summi civitatis viri, quorum ego consilio rem publicam conservavi, et quorum auctoritate illam coniunctionem Caesaris defugi, Iulias leges et ceteras illo consule rogatas iure latas negant: idem illam proscriptionem capitis mei contra salutem rei publicae, sed salvis auspiciis rogatam esse dicebant. itaque vir summa auctoritate, summa eloquentia, dixit graviter casum illum meum funus esse rei publicae, sed funus iustum et indictum. mihi ipsi omnino1 perhonorificum est2 discessum meum funus dici rei publicae: reliqua non reprendo, sed mihi ad id quod sentio adsumo. nam si illud iure rogatum dicere ausi sunt quod nullo exemplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de caelo servarat, oblitine erant tum cum ille qui id egerat plebeius est lege curiata factus dici de caelo esse servatum? qui si plebeius omnino3 esse non potuit, qui tribunus plebis potuit esse? et cuius tribunatus si ratus est, nihil est quod inritum ex actis Caesaris possit esse, eius non solum tribunatus ratus4 sed etiam perniciosissimae res5, auspiciorum religione conservata6, iure latae videbuntur? [46] qua re aut vobis statuendum est legem Aeliam manere, legem Fufiam non esse abrogatam, non omnibus fastis legem ferri licere; cum lex feratur, de caelo servari, obnuntiari, intercedi licere; censorium iudicium ac notionem et illud morum severissimum magisterium non esse nefariis legibus de civitate sublatum; si patricius tribunus plebis fuerit, contra leges sacratas, si plebeius, contra auspicia fuisse; aut mihi concedant homines oportet in rebus bonis non exquirere ea iura quae ipsi in perditis non exquirant, praesertim cum ab illis aliquotiens condicio C. Caesari lata sit ut easdem res alio modo ferret, qua condicione auspicia requirebant, leges comprobabant, in Clodio auspiciorum ratio sit eadem, leges omnes sint eversae ac perditae civitatis.


1 omnino k all.: homini PBς: om. c

2 est om. codd.

3 omnino Hbςt: omnium rell.

4 ratus suppl. Ernesti

5 res leges Lamb.

6 conservatae Hk

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: