[3]
quattuor sunt provinciae, patres conscripti, de quibus
adhuc intellego sententias esse dictas, Galliae duae, quas
hoc tempore uno imperio videmus esse coniunctas, et
Syria et Macedonia, quas vobis invitis et oppressis pestiferi
illi consules pro perversae1 rei publicae praemiis occupaverunt.
decernendae nobis sunt2 lege Sempronia duae. quid
est quod possimus de Syria Macedoniaque dubitare? Mitto
quod eas ita partas habent ii qui nunc obtinent ut non ante
attigerint quam hunc ordinem condemnarint, quam auctoritatem
vestram e civitate exterminarint, quam fidem publicam,
quam perpetuam populi Romani salutem, quam me ac meos
omnis foedissime crudelissimeque vexarint.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.